Motet
Polyphonic ensemble SATBXX
Part with 15 sections
15 parts
Eustache Du Caurroy
-
Composer
[RISM A I, D-3614]
Preces ecclesiasticae liber primus
No information.
[Te Deum laudamus.
Te Dóminum confitémur.]
Te æternum patrem, omnis terra veneratur.
[Tibi omnes Ángeli : tibi cœli, et univérsæ potestátes.]
Tibi Cherubin et Seraphin : incessabili voce proclamant.
[Sanctus.] Sanctus. [Sanctus Dóminus Deus Sábaoth.]
Pleni sunt cœli et terra : majestatis gloriæ tuæ.
[Te glóriósus Apostolórum chorus.]
Te prophetarum, laudabilis numerus.
[Te mártyrum candidátus laudat exércitus.]
Te per orbem terrarum, sancta confitetur ecclesia.
[Patrem imménsæ majestátis.]
Venerandum tuum verum, et unicum filium.
[Sanctum quoque paraclétum Spíritum.]
Tu rex gloriæ Christe. [Tu patris sempitérnus es fílius.]
Tu ad liberandum suscepturus hominem, non horruisti virginis uterum.
[Tu devicto mortis acúleo : aperuisti credéntibus regna cælórum.]
Tu ad dexteram Dei sedes, in gloria patris.
[Judex créderis esse ventúrus.]
Te ergo quæsumus famulis tuis, subveni quos precioso sanguine redemisti.
[Ætérna fac cum Sanctis tuis glória numerári.]
Salvum fac populum tuum Domine et benedic hæreditati tuæ.
[Et rege eos : et extólle illos, usque in ætérnum.]
Per singulos dies, benedicimus te.
[Et laudámus nomen tuum in ætérnum : et in sæculum sæculi.]
Dignare Domine die isto, sine peccato nos custodire.
[Miserére nostri Dómine : miserére nostri :]
Fiat misericordia tua Domine super nos, quemadmodum speravimus in te.
[In te Dómine speravi : non confúndar in ætérnum.]
No modern edition.
No reference.
http://preprod-ricercar.cesr.univ-tours.fr/works/504/
[Te Deum], in RicercarDataLab [http://preprod-ricercar.cesr.univ-tours.fr/works/504/] (accessed 10 November 2024).
Auteurs : aucune information.
Dernière modification : aucune information.