Motet
Polyphonic ensemble SATB
Polyphonic ensemble SATB
Polyphonic ensemble SATB
Polyphonic ensemble SAT
Polyphonic ensemble SATBX
Polyphonic ensemble SATBX
6 parts
Eustache Du Caurroy
-
Composer
[RISM A I, D-3614]
Preces ecclesiasticae de Du Caurroy liber primus, Pierre Ballard,1609
[2]
Aucune information.
Langue
Latin
Forme littéraire
Non-versified text
Notes
Psaume 113 : 1-26.
Dimanche à vêpres.
"Liber usualis Missae et officii pro dominicis et festis I. vel II classis cum canto gregoriano…", Paris, 1930, p. 165.
Plain-chant essentiellement à la partie de "tenor".
[Prima pars] In éxitu Israël de Ægypto : domus Jacob de pópulo bárbaro.
Facta est Judæa sanctificátio ejus : Israël potêstas ejus.
Mare vidit et fugit : Jordanis convérsus est retrôrsum.
Montes exultavêrunt ut arietes : et colles sicut agni óvium.
Quis est tibi mare quòd fugîsti et tu Jordanis quia convêrus es retrôrsum.
Montes exultastis sicut arietes : et colles sicut agni óvium.
[Secunda pars]
A fácie Dómini mota est terra : à fácie Dei Jacob.
Qui convêrtit petram in stagna aquârum : et rupem in fontes aquarum.
Non nobis Dómine non nobis : sed nómini tuo da glóriam.
Super misericórdia tua et veritáte tua : nequando, dicant Gentes, Ubi est Deus eôrum ?
Deus autem noster in cœlo : ómnia quæcunque vóluit fecit.
[Tertia pars]
Simulâchra géntium argéntum et aurum : ópera mánuum hóminum.
Os habent et non loquentur : óculos habent, et non videbunt. Aures habent, et non áudient : nares habent, et non odorâbunt.
Manus habent, et non palpabunt, pedes habent et non ambulabunt : non clamâbunt in gútture suo.
[Quarta pars]
Similes illis fiant qui fáciunt ea : et omnes qui confidunt in eis. Domus Israel speravit in Dómino : adjûtor et protêctor eôrum est.
Domus Aaron speravit in Dómino : adjutor et protector eôrum est.
Qui timent Dóminum, speravêrunt in Dómino : adjutor et protêctor eôrum est.
[Quinta pars]
Dominus memor fuit nostri : et benedîxit nobis. Benedîxit dómui Israël : benedîxit dómui Aaron.
Benedîxit ómnibus qui timent Dóminum : pusîllis cúm majóribus,
Adjíciat Dóminus super vos : et super filios vestros.
Benedîcti vos à Dómino : qui fecit cœlum et terram.
[Ultima pars]
Cœlum cœli Dómino : terram autem dedit filiis hóminum.
Non mórtui laudâbunt te Dómine : neque omnes qui descêndunt in infêrnum.
Sed nos qui vivimus, benedícimus Dómino : Ex hoc nunc et usque in sèculum.
Glória Patri et Filio : et Spriritui sancto. Sicut erat in principio, et nunc, et semper : et in secula seculorum, Amen.
Aucune édition moderne.
Aucune référence.
Colin Marie-Alexis - Project manager
http://preprod-ricercar.cesr.univ-tours.fr/works/480/
In éxitu Israël, in RicercarDataLab [http://preprod-ricercar.cesr.univ-tours.fr/works/480/] (accessed 13 March 2025).
Dernière modification : 10 mars 2025 17:21